Audite, omnes fines terre, errore cum tristitia,
Quale scelus fuit factum Benevento civitas:
Lhuduicum compreenderunt sancto pio Augusto.
Beneventani se adunarunt ad unum consilium,
Adelferio loquebatur et dicebant principi:
"Si nos eum vivum dimitemus, certe nos peribimus.
Scelus magnum praeparavit in istam provintiam,
Regnum nostrum nobis tollit, nos habet pro nihilum,
Plures mala nobis fecit: rectum est ut moriad".
Deposuerunt sancto pio de suo palatio;
Adelferio illum ducebat usque ad pretorium,
Ille vero gadevisum tamquam ad martirium.
Exierunt et Saugdan obviabant imperio;
Et en ipse sancte pius incipiebat dicere:
"Tamquam ad latronem venistis cum gladiis et fustibus.
Fuit iam namque tempus, vos allevavit in omnibus:
Modo vero surrexistis adversum me consilium:
Nescio pro quid causam vultis me occidere.
Generacio crudelis veni interficere,
Ecclesieque sanctis dei venio diligere,
Sanguine veni vindicare, quod super terram fusus est".
Callidus ille temptator ratum adque nomine
Coronam imperii sibi in caput ponet et dicebat populo:
"Ecce summus imperator, possum vobis regere".
Leto animo habebat de illo que fecerat,
A demonio vexatur, ad terram ceciderat:
Exierunt multe turme videre mirabilia.
Magnus dominus Iesus Christus iudicavit iudicium:
Multa gens paganorum exit in Calabria,
Super Salerno pervenerunt possidere civitas.
Iuratum est ad sancte dei reliquie
Ipse regnum defendendum et alium requirere.